IMPILIA

IMPILIA
IMPILIA
Hebr. Inpilia (velut nomen singulare) in Misna tit. Iabimoth. c. 12. Maimonid. hal. lebom vechalitza c. 4. etc. ubi de ritu Calcei exuendi apud Hebraeos usi ratio, cum Levir Fratriam ducere nollet: Res rite peragebatur Calceamento, non Impilio. Rite etiam sandalio, cui solea esset. Neutiquam, si deesset solea, etiamsi partes genu inferiores tegeret (utocrea s. cothurnus) rite peragebatur res, etc. Ita Inpilia etiam plurale τοῦ Inpilium, s. ut alii malunt, Inpile, legitur in Pandectis Florentinis, pro eo quod est in libris editis, nec inde satis correctis nunc et pilea; nunc item pilea, et in correctioribus aliquot, Impilia: in loco se. illo Ulpiani l. 25. D. Auro, Arg. etc. leg. §. 4. non solum a Grammaticis, sed etiam Iureconsultis politioribus aliquod haud parum vexato, Fasciae crurales pedulesque et Impilia vestimenta sunt, quia partem corporis vestiunt. Codex autem Hierosolymitan. tam in Misna heic sua, quam Gemata, idque saepius, habet Impilia, uti item a R. Nathan iu Aruch et Phil. Aquinate exaratur. Etiam plurale habetur in Gemara Babylonia Inpilioth; adeo ut ex Latinorum Impilia voce plurali neutrâ (quemadmodum item Graecis τὰ λ᾿μπίλια) fecerint Talmudici femineam singularem, in linguam suam vocabulum hoc, uti et hîc Sandalium, alibique complura alia, recipientes. Sumitur autem illis pro calceolo s. socco sive laneo, sive lineo, sive cilicino, sed plerumque pro laneo aut lineo, qualis sc. tametsi pedem s. partem eius maiorem obtegeret, careret nihilominus solea materiae robustioris firmiorisve, veluti suberis, ligni s. corii crassioris atque ita compacti, ut plantae pedis aut saltem calcaneo sustentaculum praestaret, cui ut crepidae inniteretur Nimirum rite peragebatur renuntiatio haec caligâ, qualis a Iul. Nigronio doctissime asleritur, perone, cothurno, ultra genu non ascendente, crepidâ, non socco qualicumque. Salmas. Luria in Crit. de Talmude opere Sapientia Salomonis dicto, Misnam sic, interpretatur: Verbum illud impilia denotat laneum vel lineum s. pannosum calceolum. Alii autem Magistrorum de corio pariter loquuntur, aliis idem ipsum cum Salomone illo docentibus, ac plerumque Chaussons Gallice per Impilia, intelligentibus. Certe calceamenta linea singulari in usu fuisse sacris Antistitibus, in Phoenicia, adeoque in regionibus vicinis atque ut inde fieri amat ipsis, quarum res hîc agitur, satis scimus ex Herodiani Heliogabalo. Vox autem Impilia, cum apud Graecos, tum Latinos, unde a Talmudicis, qui ea saepius utuntur, desumpta est, perraro occurrit. Sed ex Hesych. Philoxeni Lexico, Plin. MS. atque allato supra Ulpiani in Florentinis loco, eiusmodi quid et Graecis et Latinis signisicare palam est, tametsi a Viris doctis Sec. Praet. perquam diversimode acciperetur: Neque enim inter Accursios, Bartolos, Alexandros, Imolas horumque similes ullibi audita est. Alii fasciolas fuisse mulierum quasdam crinales credidêre (ut Franciscus Hottomann.) προςκεφάλαια s. pulvinos alii, capitis integumenta alii, alii aliter. Sed optime ii, qui pro pedum tegumentis sumunt, ex lana, aliave materia simili coacta, i. e. soccis eiusmodi sive circumvolutis, sive plantis solum suppositis. Eadem ipsa Theophrasto vocantur Ποδεῖα, ubi de herba lanigera loquens, Υ῾φαίνεται δὲ, inquit, ἐξ αὐτοῦ καὶ ποδεῖα καὶ ἄλλα ἱμάτια. Texuntur ex ea, Impilia vestesque aliae; unde illud suum habuit Plin. l. 16. c. 38. ubi male legitur in impressis,
Mapalia. Sed vero nec melior est Latina Theophrasti versio: Texuntur ex ea et togae et alia vestimenta. Quasi ποδεῖα ibi Togae fuissent, quae soccos s. calceolos laneos denotent, quemadmodum et Impilia. Quod sane ex iam ostenso Talmudicorum usu non parum confirmatur. Graeci etiam (quibus ἐμπιλεῖν est condensare s. coactilia facere, uti et πιλεῖν) eosdem ipsos πίλους vocitabant, qua voce, eodem sensu, usus est Hesiod. in Ε῎ργ. καὶ ἡμέρ. l. 2. ἀμφὶ δὲ ποςςί etc. Hesych. Cratinus apud Iul. Polluc. Onomast. l. 7. c. περὶ πιλοωοιοῦ et l. 10. c. 11. Et vir summus, Isaacus Casaubn. in collectan. de Re Vest. MSS.πίλοι, inquit, Escarpins, Impilia. Differunt materiâ nostri Escarpini a veterum Impilibus. Usu non differunt ullo modo. Dein locum adfert illum ex Luciano in Ρ῾ητορ. Διδασκ. Η῾ ἐμβὰς ἔςω Σικυωνία πίλοις τοῖς λευκοῖς ἐπιπρέπουσα, ubi de crepida Attica simul cum hisce muliebribus, et amatoriis pedum tegumentis, quibus ludendo ornari vult Rhetorem suum, loquitur. At vero proxime post superius citata ex Ulpiano sequiur, Alia causa est Odonum, quia usum calceamentorum praestant. Ubi Odonis pro Udonibus, quales in Mart. Apoph. l. 14. Epigr. 140. cuius Epigraphe udones cilicei plerumque sumuntur; licet nec defuerint, in Iurisconsultis, qui Undonum ibi legerint et pro vestibus undulatis satis inscite acceperint. Sed vero vestis nomine continentur fasciae crurales, fasciae pedules ac Impilia, quia partem corporis vestiunt. Alia autem, adicitur, causa est Odonum, quia usum calceamentorum praestant. Ceterum cum et Impilia ipsa calceolos ac pedum integumenta qualiacumque esle ex dictis sit in confeslo, adeoque vestes esse, cur alia sic Odonum causa? Etiam quidquid ex lana, lino, serico, corio induitur, vestis est, D. D. ad L. 127. D. tit. de verb. signif. Quin et expresse in Lexico Philoxeni Ε᾿μπίλιον reditur Udo. Nec fere inter se omnino differte volunt viri doctissimi Udones, Impilia et fascias pedules etc. Vide Iac. Cuiac Observ. l. 10. c. 17. Guid. Panciroll. Thes. Var. Lect. l. 2. c. 99. et Salmas. in Lamprid. p. 221. Inprimis vero, qui hac de re prolixe agit, Ioh. Selden. Uxor. Hebr.l. 1. c. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • IMPERIA — vox memorata, in Pandectis. l. 3. tit. de supell. leg. ubi enumerantur quae continentur supellectile legatâ; scilicet Mensae, Trapezophora, Delsicae, Subsellia, Scamna, Lecti etiam inargentati, Culcitae, Toralia, Imperia (sic Florentinae) Vasa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LEVIR — quasi laevus Vir, vel lavir, ex Gr. Λαὴρ, mariti frater. Huic apud Israelitas, imperatum coniugium, ob prolem pristino marito suscitandam; visitur in Lege sacra, Deut. c. 25. v. 5. Si habitamibus fratribus pariter moriatur et primus ex eis, cui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINEA — I. LINEA in Circo, apud Ovid. idem, quod apud Tertullian. Limes est, vide supra. Nempe olim in Circo spectabant in tabulatis stantes, quae furcis sustinebantur, Dion. Halic. l. 3. Primus Tarquinius καθέδρας ὑποςτέγους in circuitu Circi ponendas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PEDALE — apud recentioris aevi Scriptores: inter alia signisicata, pedum integumentum notat, in Chron. Vindesheim ensi l. 2. c. 23. Sed hoc Pedule potius Frontoni, graece πόδιον. Erat autem Pedule vel Pedulis fascia, pedum involucrum. Hesych. πόδια,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”